- FERREUS
- FERREUSGraecis σιδήρεος, idem qui obduratus in verecundia dicitur Arnob. adv. Gentes l. 4. qui viz. os, frontem, eaqueve omnia, quibus se pudor prodere consuevit, sic duravit, ut in illis nullum exstet verecundiae signum: cuius indicium, peccata narrare, quorum sola recordatio pudorem debet hominibus incutere. His χάλκεον, σιδήρεον, λίθηον μέτπον, aeneam, ferream, lapideam frontem tribuunt Graeci, ut videre est apud Artemidor. Oneirocritic. l. 1. c. 24. Imo totos ferreos, ςσιδηροῦς, appellant. Eustathius ait Il. γ. ἡ σιδηρὼ γυνὴ ταύτα θρασεῖα το οἰκεῖον ὄνομα φορεῖ. Ubi citat et περιφραςικῶς interpretatur Sophoclis versum, quem sincerum habes et fimplicis simum apud Aristor. Rhetor. l. 2. c. 23. σαφῶς σιδηρὼ καὶ φοροῦσα τοὔνομα. Ergo σιδηροῦς, ferreus, qui nulla pudoris vi novir moveri. Philo, προσβλέψω δὲ τίσιν ὀφθαλμοῖς ὁ σιδηροῦς ἐγὠ τὸ ἀνοσνόργημα τοῦτο. Vide Herald. ad Arnob. l. cit. et infra Impudens.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.